- CLEMENS
- I.CLEMENSPosthumi Agrippae servus, qui compertô fine Augusti Agrippam ferre ad exercitus Germanos concupivit: sed, caede eius patratâ, furatus cineres, se ignotis locis abdidit, donec crinem barbamque promitteret. Tum ipse se Agrippam, quia aetate et formâ haut dissimili in dominum erat, mentitus est. Verum astu Crispi Sallustii per duos sive milites, sive clientes, comprehensus, ac in secreta palatii parte, Tiberit iussu, est interfectus.II.CLEMENSnatus Athenis, sed dictus Alexandrinus, quod ibi Lextorem S. Scripturae ageret, Pantheni discipulus, Origenis Praeceptor, floruit sub Severo: Scriptis editis inclitus. De quibus restant nobis 8. libri Stromatum, 3. de Paedagog. etc. Cassiodor. Instit. div. l. 1. Phot. in Bibl. tmem. 109. Hieronym. de Script. Eccl. c. 38. Euseb. Hist. l. 5. c. 11. Et 13. et in Chron. A. C. 197. Tom. 1. Biblioth. Patrum Colon. 561. edit. A. C. 1624. Hieron. et Euseb. Inexhaustae doctrinae virum vocat Casaubonus, Exercit. 1. ad Baron. apparat. Feruntur eius insignia voluiina, plenaque eruditionis, et eloquentiae, tam de Scripturis divinis, quam de saecularis literaturae instrumento, Hieron. de Script. Eccles. Ei praenomen fuit, Titus Flavius, Sixt. Sen. Titus Fabius, Labbe. Claruit secundum Bellarminum ex Baronio A. C. 204. secundum Sixtum Senensem A. C. 200. Opera eius Graece cum notis Sylburgii, Canteri, Arcerii, Hoeschelii et aliorumprodiere, in fol. Heidelbergae A. C. 1594. Graec. Latin. in fol. Lugduni Batavorum A. C. 1616. Parisiis A. C. 1641. in fol. Latin. ibi dem A. C. 1612. etc.III.CLEMENSscriptor versu vitae Alexandrt.Item Anglus presbyter, A. C. 1170. sub Henrico II. commentartis in S. Biblia et scriptis Astronomicis clarus. Voss. de Scient. Matbem. c. 35. et. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.